ESOPHORIUM

ESOPHORIUM
ESOPHORIUM
Graece Ε᾿σωφόριον, apud Anastas. in Vita Ioh. Eleemosynarii, Ille ergo putans, quod egenus esset, exspoliavit se Esophorium suum, quod illius melius erat, et dat ei. Mox hypocamisum dicitur eidem, Et dicebat semper, quod posset intentione dandi
pauperibus expoliare divites, et ipsum etiam hypocamisum ab eis benevole auferre. Γ῾ποκαμισα enim Graeci recentiores, item ἐσωτέρια, vocarunt, h. e. ad verbum, Interulas. Uti enim Graeci sub χισῶσι habebant χιτωνίσκους, sic Latini sub tunicis interulas, quae immediate corpori et ἐπὶ γυμνοῦ insidentes, lineae erant, et nostris camisiis respondebant. Subuculas quoqueve appellavêre, et lineas simpliciter vide Salmal. Not. ad Tertullian. de Pallio c. 5.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”